monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, XVI.Quomodo Acacius Amidae episcopus captivos Persarum redemerit a Romanis militibus, venditis vasis ecclesiae, et pastos cum sumptibus ad propria destinarit. <<<     >>> XVIII.Quomodo Ioannes tyrannus in Occidente fuerit superatus.

Cassiodorus, 11, CAPUT XVII.De Eudoxia uxore Theodosii, et de laudibus ipsius Theodosii.

1 Victoria siquidem auxilio Dei collata, Romanorum plurimi pollentes eloquiis conscribebant laudes imperatoris. Cuius uxor heroico metro poemata multa confecit. Erat enim eloquens, filia Leontii sophistae Atheniensis, a patre omnibus lectionibus erudita. Quam dum imperator ducturus esset uxorem, Christianam Atticus fecit episcopus, et in baptismate, cum prius vocaretur Athenais, Eudociae nomen imposuit.
2 Multi ergo, sicuti dixi, volentes innotescere, alii suam facundiam demonstrare, praeconia imperatoria conscripserunt. Ego vero nec innotescere cupiens, nec facundiam sermonis ostendere, cum veritate imperatoris bona memorare studeo; quia sunt damnosa si taceantur. Primum itaque regaliter natus atque nutritus, nihil habuit tepidum; sed sic fuit sapiens, ut inter confabulantes experimentum omnium crederetur habere causarum.
3 Perdurabat in frigore, similiter et in aestu. Plerumque ieiunabat, et maxime quarta feria et sexta, studio Christianitatis; nec aliter quam monasterium regalia videbantur. Ipse namque matutino ad suas sorores pergens, divinas dicebat laudes. Quamobrem etiam sacras litteras sine codice recitabat. Loquentibus episcopis, velut olim sacerdos factus, ex divina lectione respondebat. Congregabatque sacros codices, et quoscunque quilibet eorum interpretes seu expositores conscripsisse videbantur, plus quam Ptolemaeus studuerat Philadelphus.
4 Patientia atque clementia universis hominibus eminebat. Nam Iulianus imperator, licet philosophus diceretur, non tamen Antiochensium portavit iniuriam; sed maxima Theodoro tormenta indignatus imposuit. Porro Theodosius multum gaudens syllogismis Aristotelis, philosophiam exercebat operibus, iram, tristitiam libidinemque devincens, et in nullo se ulcisci desiderans.
5 Dum igitur a quodam familiarium interrogaretur cur nullum se laedentium morti subiiceret: Utinam, inquit, esset mihi possibile ad vitam etiam mortuos revocare. Quem dum alter pro ea causa requireret: Non est, inquit, magnum neque difficile hominem mori, quia neque Deo soli [forte, sed convenit Deo, etc.] semel mortuum ex poenitentia suscitare.
6 Sic enim fuit clemens, ut si quando quispiam dignum aliquid morte committeret, nec usque ad civitatis quidem portas moriturus perveniebat, sed ex eius clementia continuo revocatio sequebatur. Dum aliquo tempore ipse in amphitheatro Constantinopoleos exspectaret, coepit clamare populus: Crudeli bestiae artifex parabolus pugnet.
7 At ille: Nescitis, inquit, quia consuevimus nos exspectare clementer? Tanta enim pietate praecelluit, ut omnes quidem Deo consecratos honoraret, praecipue tamen quos audiebat veneranda [ms. Lyr., honesta] actione pollere. Fertur autem quia dum Constantinopoli episcopus Chebronensis fuisset mortuus, sagum eius valde sordidissimum quaesierit, coque circumamictus sit, credens se aliquid ex defuncti sanctitate promereri.
8 Cum aliquando aeris tempestas esset, et ille circum propter populum exspectaret, pleno circo tempestas vehementius agebatur multo imbre diffuso. Dumque hoc fieret, suam voluntatem imperator aperuit, fecitque per praeconem clamari: quia melius esset spectaculum contemnere, et omnes rogare Deum ut illaesi ab imminente tempestate servarentur.
9 Quo dicto, cuncti Deo magno gaudio supplicantes, hymnos concorditer offerebant, et tota civitas velut una psallebat ecclesia. In medio autem horum imperator existens privato schemate properabat. Nec spe sua frustratus est: repente namque aer ad serenitatem divina clementia revocatus, annum praebuit frugibus universis uberrimum. Si quando bella moverentur, secundum David confugiebat ad Deum: sciens eum praeliorum auctorem, inimicos orationibus superabat. [SOCRATES, lib. VII, cap. 21 et 22, p. 360.]
Cassiodorus HOME

bav824.323 bnf1603.225

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik